На главную

В каталог раздела

ПИСЬМО св. БЕРНАРА КОРОЛЕВЕ ИЕРУСАЛИМСКОЙ

ПЕРСОНАЛИИ


Св. Бернар Клервосский

 

Другие материалы по данной теме

 

EPISTOLA CCLXXXIX. AD REGINAM JEROSOLYMORUM. Instruit eam, quomodo se gerat, ut probae viduae coram Deo, et reginae coram hominibus partes impleat.

Dilectae in Christo filiae M. reginae Jerosolymorum, 0494D BERNARDUS Clarae-Vallis vocatus abbas, misericordiam a Deo salutari suo.

1. Miror quod a multo jam tempore non vidimus 0495A litteras tuas, non solitas salutationes habuimus: quasi nos obliti simus antiquae tuae erga nos devotionis quam in multis probavimus. Audivimus, fateor, nescio quae sinistra: quae etsi non pro certo credidimus, doluimus tamen sive veritate, sive mendacio tuam aliquatenus decolorari opinionem. Sane intervenit Andreas charissimus avunculus meus, cui in nullo decredere possumus, scripto suo nobis significans meliora: quod scilicet pacifice et mansuete te habeas, sapienter et consilio sapientium te et tua regas; fratres de Templo diligas, et familiares habeas; periculis imminentibus terrae, secundum sapientiam tibi a Deo datam, salutaribus consiliis et auxiliis provide et sapienter [al. vigilanter] occurras. Talia prorsus, talia decent opera mulierem fortem, 0495B humilem viduam, sublimem reginam. Neque enim quia regina es, indignum tibi viduam esse, quod, si voluisses, non esses. Puto quod et gloria tibi est, praecipue inter Christianos, non minus vivere viduam, quam reginam. Illud successionis est, hoc virtutis: illud tibi ex genere, istud ex munere Dei: illud feliciter nata es, hoc viriliter nacta. Duplex honor; alter secundum saeculum, alter secundum Deum: uterque a Deo. Nec parvus tibi videatur honor viduitatis, de quo Apostolus: Honora, inquit, viduas, quae vere viduae sunt (I Tim. V, 3).

2. Habes certe penes te ipsam familiare commonitorium apostolicae iterum salutaris, sententiae, qua doceris ab eo providere bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus (II Cor. VIII, 21): coram 0495C Deo, ut vidua; coram hominibus, ut regina. Attende reginam, cujus digna, indignave non possunt latere sub modio: super candelabrum sunt, ut appareant omnibus. Memento viduam, cui jam non est quod velit placere viro, ut soli possit placere Deo. Beata es, si Salvatorem ponas tibi murum ad protectionem conscientiae, et antemurale ad repulsionem infamiae. Beata, inquam, si veluti desolatam et viduam totam te Deo regendam commiseris. Alioquin bene non regis, si bene non regeris. Regina Austri venit audire sapientiam Salomonis, ut regi disceret, et sic regeret. Et ecce plus quam Salomon hic (Matt. XII, 42): Jesum loquor et hunc crucifixum. Huic te committe regendam, huic docendam, quomodo regere debeas. Disce tanquam vidua, quod sit mitis et 0495D humilis corde (Matth. XI, 29): disce tanquam regina, quod judicet in justitia pauperes, et arguat in aequitate pro mansuetis terrae (Isai. XI, 4). Ergo cum cogitas dignitatem, attende et viduitatem: quia ut pure apud te quod sentio proferam, non potes esse 0496A regina bona, si bona non fueris vidua. Quaeris unde bona vidua aestimetur? Ex his profecto quae Apostolus dicit: Si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est (I Tim. V, 10) . Si haec facis, beata es, et bene tibi erit. Benedicat te Dominus ex Sion, eximia in Domino filia, et omni veneratione digna. Admonitio praemissa est; prosecutio jam a vestra dignatione exspectatur. Occasio data est: excusatio jam non admittitur, si non renovata a nostra parte familiaritas, familiaribus deinceps a vobis verbis et litteris frequentetur.

 

 
 

®Автор проекта: Вадим Анохин   Дизайн: Templar Art Studio 2006. Техническая поддержка: Галина Росси

Данный сайт является составной частью проекта Global Folio

Новости

Тюменские врачи из желудка 3-летнего малыша извлекли батарейку

Врачи ОКБ № 2 постоянно извлекают различные предметы и инородные тела из желудков и дыхательных путей тюменцев.

Американцы потеряли смысл жизни

Каждые 13 минут добровольно уходит из жизни один гражданин США.

Samsung оштрафовали на $400 млн за нарушение патента

Окружной суд Техаса наложил штраф в размере $400 млн на южнокорейскую компанию Samsung за нарушение патента, принадлежащего бюро Корейского института передовых технологий (KAIST IP US).

Уралец подал в суд на Apple из-за заблокированного iPhone

Житель города Курган подал в Тверской суд Москвы иск против американской компании Apple.

На первичном рынке Ростова вырос спрос на квартиры среднего класса

Как говорится в исследовании MACON, в первую очередь на существующую динамику цен в этом году оказал влияние рост доли объектов среднего класса.

В Москве рост ипотеки в годовом выражении составил 81%

В столице число ипотечных сделок за временной промежуток с января по май 2018 увеличилось на 81,6% в годовом выражении и превысило колличество в 30 тысяч.

Иностранные болельщики отмечают красоту волгоградок

Отдыхающая на празднике волгоградка Елена Симоненко поделилась впечатлениями: маленькие приятные детали наполняют город праздничной атмосферой.

Туристам запретили отдыхать на озере Манжерок

В Республике Алтай проведут масштабную работу по очистке воды и дна озера Манжерок. Такой проект реализуется в регионе впервые.

              Яндекс.Метрика